Psalms 139

pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10  etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11  si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12  nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13  quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14  confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15  non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16  informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

17  mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18  dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19  si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20  qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21  nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22  perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23  scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24  et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Copyright information for VulgJ