Psalms 14

victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

Copyright information for VulgJ