Psalms 145

beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

10  teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11  ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12  caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13  lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14  mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15  samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16  ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17  fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18  sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19  coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20  res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21  sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

Copyright information for VulgJ