Psalms 147

alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10  non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11  placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Copyright information for VulgJ