Psalms 149

alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

Copyright information for VulgJ