Psalms 15

quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

Copyright information for VulgJ