Psalms 150

alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Copyright information for VulgJ