Psalms 18

victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 10  et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11  posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 12  prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13  et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14  et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 15  et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 16  misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 17  liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 18  praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 19  et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

20  retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21  quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22  omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23  et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24  et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25  cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26  cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27  quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 28  quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

29  in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30  Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31  quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32  Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33  coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34  docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 35  dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 36  dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 37  persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 38  caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 39  accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 40  inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41  clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42  delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43  salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 44  populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 45  filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 46  vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 47  Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 48  et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 49  propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 50  magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Copyright information for VulgJ