Psalms 20

1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te 3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper 4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat 5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae 7 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur 8 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus 9 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

Copyright information for VulgJ