Psalms 22

victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi et tu sancte habitator Laus Israhel in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10  in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

11  ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12  circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13  aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14  sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15  aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16  circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17  numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18  diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19  tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20  erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21  salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

22  narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23  qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24  et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25  apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26  comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27  recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28  quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29  comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30  et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31  narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Copyright information for VulgJ