Psalms 24

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius 2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo 6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio 9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

Copyright information for VulgJ