Psalms 25

David ad te Domine animam meam levabo Deus meus in te confisus sum ne confundar ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam 10  omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius 11  propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est 12  quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit 13  anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram 14  secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

15  oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos 16  respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego 17  tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 18  vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea 19  vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20  custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te 21  simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te 22  redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

Copyright information for VulgJ