Psalms 28

David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

Copyright information for VulgJ