Psalms 29

canticum David adferte Domino filios arietum adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas vox Domini in fortitudine vox Domini in decore vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis vox Domini dividens flammas ignis vox Domini parturire faciens desertum Cades vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam 10  Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum 11  Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Copyright information for VulgJ