Psalms 33

laudate iusti Dominum rectos decet laudatio confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10  Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11  consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

12  beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13  de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14  de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 15  fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 16  non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17  fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 18  ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19  ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 20  anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 21  in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 22  sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

Copyright information for VulgJ