Psalms 34

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur 3 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter 4 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me 5 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur 6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum 7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos 8 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo 9 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

11 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 12 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos 13 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam 15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum 16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum 17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur 21 interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur 22 redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

Copyright information for VulgJ