Psalms 35

David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua 10  omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

11  surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me 12  reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae 13  ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur 14  quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar 15  et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16  scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

17  Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam 18  confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te 19  non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20  non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21  et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster 22  vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me 23  consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam 24  iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi 25  ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum 26  confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me 27  laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui 28  et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

Copyright information for VulgJ