Psalms 4

1victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper 3 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum 4 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper 5 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 7 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt 8 in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

Copyright information for VulgJ