Psalms 43

1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me 2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico 3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum 4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Copyright information for VulgJ