Psalms 44

pro victoria filiorum Core eruditionis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 10  verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11  vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 12  dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 13  vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14  posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 15  posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 16  tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

17  a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris 18  omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo 19  non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua 20  quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 21  si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum 22  numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis 23  consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum 24  quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras 25  quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster 26  surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Copyright information for VulgJ