Psalms 46

victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni 10  cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 11  Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Copyright information for VulgJ