Psalms 48

canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando quia ecce reges congregati sunt venerunt simul ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis in vento uredinis confringes naves maris

sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 10  secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua 11  laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua 12  circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius 13  ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima 14  quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Copyright information for VulgJ