Psalms 49

victori filiorum Core canticum audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo et vivet ultra in sempiternum 10  et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 11  interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 12  et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est 13  haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper 14  quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

15  verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper 16  noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius 17  neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius 18  quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi 19  intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem 20  homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

Copyright information for VulgJ