Psalms 51

victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 10  cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis 11  ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 12  redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me 13  docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur

14  libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam 15  Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 16  non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet 17  sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies 18  benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 19  tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Copyright information for VulgJ