Psalms 52

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum 3 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper 4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt 7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis 8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum 9 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Copyright information for VulgJ