Psalms 53

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum 2 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 3 omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 4 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis 5 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos 6 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

Copyright information for VulgJ