Psalms 54

victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

Copyright information for VulgJ