Psalms 55

victori in psalmis eruditi David exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me timor et tremor venit super me et operuit me caligo et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam ut procul abeam et commorer in deserto semper festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis

praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 10  die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 11  insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia 12  non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo 13  sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14  qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore 15  veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum

16  ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 17  vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam 18  redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me 19  exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum 20  extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum 21  nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae 22  proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto 23  tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Copyright information for VulgJ