Psalms 57

invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 10  exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua 11  victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Copyright information for VulgJ