Psalms 6

1victori in psalmis super octava canticum David Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 3 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 4 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam 5 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi 6 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo 7 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

8 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei 9 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet 10 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

Copyright information for VulgJ