Psalms 60

commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui salva dextera tua et exaudi me Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris 10  da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 11  in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos 12  victori in psalmis David exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

Copyright information for VulgJ