Psalms 61

de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies victori per Idithun canticum David attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

Copyright information for VulgJ