Psalms 63

in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te

sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae congregentur in manus gladii pars vulpium erunt 10  rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium 11  victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

Copyright information for VulgJ