Psalms 64

absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum ut sagittarent in absconditis simplicem subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde 10  victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

Copyright information for VulgJ