Psalms 65

1 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis 3 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui 4 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui 5 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

6 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 7 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 8 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Copyright information for VulgJ