Psalms 67

ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Copyright information for VulgJ