Psalms 69

infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10  et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11  contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12  mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

13  erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14  ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 15  exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 16  et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17  accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18  tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19  coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20  et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21  sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

22  contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 23  effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 24  fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 25  quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 26  da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 27  deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 28  ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 29  laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

30  et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 31  videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 32  quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 33  laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis 34  quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam 35  et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 36  victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

Copyright information for VulgJ