Psalms 7

pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

10  clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde 11  Deus iudex iustus et fortis comminans tota die 12  non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum 13  et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est 14  ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium 15  lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16  revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet 17  confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Copyright information for VulgJ