Psalms 70

confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris in te Domine speravi ne confundar in aeternum

Copyright information for VulgJ