Psalms 71

1 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me 2 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu 3 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis 4 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea 5 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper 6 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima 7 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua 8 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me 9 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter 10 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat 11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina 12 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi 13 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas

14 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas 15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me 21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel 22 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 23 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi 24 Salomonis Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

Copyright information for VulgJ