Psalms 72

1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam

2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 3 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram 5 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna 6 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae 7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit 12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 15 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum 16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde 20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Copyright information for VulgJ