Psalms 74

sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10  Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 11  tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

12  tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum 13  tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia 14  tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem 15  tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti 16  memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 17  ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

18  respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 19  ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 20  surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 21  ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter 22  victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 23  cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

Copyright information for VulgJ