Psalms 75

dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit

quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti victori in psalmis canticum Asaph carminis cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 10  et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

Copyright information for VulgJ