Psalms 76

ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili 10  auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae 11  victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me 12  in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

Copyright information for VulgJ