Psalms 77

recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar recogitabam dies antiquos annos pristinos recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua 10  et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar

11  Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus 12  tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam 13  redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper 14  videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi 15  excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant 16  vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra 17  in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita 18  deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron 19  eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei 20  aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

Copyright information for VulgJ