Psalms 78

1 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 2 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 3 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

9 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 10 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 11 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 53 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 54 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 56 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 57 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 58 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Copyright information for VulgJ