Psalms 8

victori pro torcularibus canticum David Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor

videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum dabis ei potestatem super opera manuum tuarum cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

Copyright information for VulgJ