Psalms 80

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos 2 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 3 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui 4 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter 5 posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 6 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 7 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

8 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram 9 operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei 10 expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua 11 quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam 12 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam 13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc 14 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi 15 succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant 16 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 17 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur 18 Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 19 victori in torcularibus Asaph

Copyright information for VulgJ