Psalms 81

laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum 10  ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 11  et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12  et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 13  utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset 14  quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam 15  qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo 16  et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Copyright information for VulgJ