Psalms 82

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

Copyright information for VulgJ